Dominus regit me, et nihil mihi deerit:
In loco pascuae ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me. Anima mea convertit: Deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum. Etsi enim ambulavero in valle umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. Parasti in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me: impinguasti in oleo caput meum, et calix meus inebrians. Sed et benignitas et misericordia subsequentur me omnibus diebus vitae meae: et inhabitabo in domo Domini in longitutem dierum.